Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque †similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei conscientiam Laetorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam morte puniuit. naturae modum expleuerat, fato tamen functus uniuersae plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, seuera castrorum disciplina, ad inferos usque

persecuta est, quoniam, cuius uirtutis magister esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere.

Hoc mouit C. Marium imperatorem tum, cum C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a C. Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiauit, quia eum de stupro conpellare ausus fuerat.

Sed ut eos quoque, qui in uindicanda pudicitia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim percurram, Sempronius Musca C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis cecidit, C. Memmius L. Octauium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo Attienus a Vibieno, item Pontius a P. Cerennio deprehensi castrati sunt. Cn. etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiae stuprandum obiecit. quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit.