Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles uero, supremae uitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio uix custodiens adeo ualenter pro salute patriae excubuit, ut eam ab hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus abiecta erat, erigeret. ita non tam urbs strata atque euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum † clara mundo suscripsit ubertas.

Det nunc uela pii et placidi adfectus parentium erga liberos indulgentia salubrique aura prouecta gratam suauitatis dotem secum adferat.

Fabius Rullianus quinque consulatibus summa cum gloria peractis omnibusque et uirtutis et uitae emeritis stipendiis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum difficile et periculosum conficiendum grauatus non est, paene ipso per se dumtaxat animo sine corpore militaturus, utpote propter ultimam senectutem lectuli otio quam labori proeliorum habilior. idem triumphantem equo insidens sequi, quem ipse paruulum triumphis suis gestauerat, in maxima uoluptate posuit, nec accessio gloriosae illius pompae, sed auctor spectatus est.