Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ac ne nostra confessis alienigenae urbes insultent, Karthaginienses Hannibalem, qui pro

illorum incolumitate et uictoria tot imperatores totque exercitus nostros trucidauerat, quot gregarios milites hostium si occidisset magnae gloriae foret, conspectu suo summouere in animum induxerunt.

Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem uirum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. huic tamen neque uitae summa sinceritas neque constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos ciues experiretur: saepe enim lapidibus petitus, aliquando foro eiectus, oculo etiam priuatus, ad ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et moderationis et grauitatis eximiam sibi laudem uindicat, tam ingrata aduersus tam bene meritum extitit?

Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae erunt, si quidem ille uicatim dispersos ciues suos in suam unam urbem contraxit, separatimque et agresti more uiuenti populo amplissimae ciuitatis formam atque imaginem inposuit. idem saeua potentissimi regis Minois imperia uixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit

uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit.

Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti uoluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum inminentem recuperauit, qui Pisistrati tyrannidem primus uidit orientem, solus armis opprimi debere palam dictitare est ausus, senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, de qua optime meruerat, humari contigit.

Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum post ccc milia Persarum Marathone deuicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et uinculis mori coegissent. at, puto, hactenus saeuire aduersus optime meritum abunde duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se uinculis constringendum traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis suae dux maximus solam se creuisse, catenas et carcerem, gloriari potuit.

Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut amantem sui ciuem potuerunt, cum quo tunc ipsa sanctitas migrauit!

Themistocles eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.

Phocion uero his dotibus, quae ad pariendum hominum amorem potentissimae iudicantur, clementia et liberalitate instructissimus tantum non in eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius iniceretur, glebulam inuenit, iussus extra fines proici, intra quos optimus ciuis uixerat.

Quid abest igitur, quin publica dementia sit existimanda summo consensu maximas uirtutes quasi grauissima delicta punire beneficiaque iniuriis rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis intolerabile uideri debet, in qua urbe aduersus ingratos actio constituta est, et recte, quia dandi et accipiendi beneficii commercium, sine quo uix uita hominum † experet tollit quisquis bene merito parem referre gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem

merentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima ingenia haberent, moribus suis quam legibus uti maluerunt? quod si qua prouidentia deorum effici posset ut excellentissimi uiri, quorum modo casus retuli, legem ingratorum uindicem retinentes patriam suam in ius ad aliam ciuitatem pertraherent, nonne ingeniosum et garrulum populum mutum atque elinguem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci tui pagisque diuidua tuguria Graeciae facta sunt columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis et Artemisium Xerxis naufragia numerantur: praeualidis manibus exhausta moenia pulchrioribus operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi uixerunt? ubi iacent? responde! nempe Thesea paruulo in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et Cimona paternas induere catenas et Themistoclea uictorem uicti hostis genua conplecti Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fugere coegisti, cum interim cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis Oedipodis ossa, caede patris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium pagum, diuini atque humani certaminis uenerabile domicilium, et excelsam praesidis Mineruae arcem honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo
tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque legem, quae te iure iurando obstrictam tenet, et quia bene meritis debita reddere praemia noluisti, laesis iusta piacula exsolue'. tacent mutae illorum umbrae, fati necessitate constrictae: at, inmemores beneficiorum Athenae, reprehensionis lingua sermone licenti soluta non tacet.

Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur: aliquanto enim satius est fauorabili quam inuisae rei uacare. uenite igitur in manus nostras, prospera parentium uota, felicibus auspiciis propagatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuuet et generare libeat.

Coriolanus maximi uir animi et altissimi consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus aestimatur. itaque, quo latebras quaesitum uenerat, ibi breui summum est adeptus imperium, euenitque ut quem pro se salutarem imperatorem ciues habere noluerant, paene pestiferum aduersus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum

deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et uicisti iram meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero quamuis merito mihi inuisam dono', continuoque agrum Romanum hostilibus armis liberauit. ergo pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae uictoriae, uerecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas uacuefecit, uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutauit.

Eadem pietas uiribus suis inflammatum Africanum superiorem uixdum annos pubertatis ingressum ad opem patri in acie ferendam uirili robore armauit: consulem enim eum apud Ticinum flumen aduersis auspiciis cum Hannibale pugnantem, grauiter saucium intercessu suo seruauit, neque illum aut aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis proelii etiam ueterano bellatori pertimescendus exitus interpellare ualuit, quo minus duplici gloria conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto mereretur.

Auribus ista tam praeclara exempla Romana ciuitas accepit, illa uidit oculis. L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixerat, quod occasione bene conficiendi belli inductus legitimum optinendi imperii tempus excessisset quodque filium optimae indolis iuuenem rustico opere grauatum publicis usibus subtraheret. id postquam Manlius adulescens cognouit, protinus urbem petiit et se in Pomponii domum prima luce direxit. qui existimans in hoc eum uenisse, ut patris crimina, a quo plus iusto aspere tractabatur, deferret, excedere omnes iussit cubiculo, quo licentius remotis arbitris indicium perageret. nactus occasionem opportunam proposito suo iuuenis gladium, quem tectum adtulerat, destrinxit tribunumque minis ac terrore conpulsum iurare coegit a patris eius accusatione recessurum, eoque effectum est ne Torquatus causam diceret. commendabilis est pietas, quae mansuetis parentibus praestatur. sed Manlius, quo horridiorem patrem habuit, hoc periculo eius laudabilius subuenit, quia ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo indulgentiae blandimento inuitatus fuerat.

Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso die, quo togam uirilem sumpsit, protinus ut a Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius damnatus fuerat, postulauit peractumque reum iudicio adflixit, et ingenium et adulescentiam praeclaro opere auspicatus.

Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit: nam cum tribunus pl. legem de Gallico agro uiritim diuidendo inuito et repugnante

senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu quidem aduersum se conscripto, si in eadem sententia perseueraret, absterritus, postquam pro rostris ei legem iam referenti pater manum iniecit, priuato fractus imperio descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae contionis reprehensus.

Magna sunt haec uirilis pietatis opera, sed nescio an his omnibus ualentius et animosius Claudiae Vestalis uirginis factum. quae, cum patrem suum triumphantem e curru uiolenta tribuni pl. manu detrahi animaduertisset, mira celeritate utrisque se interponendo amplissimam potestatem inimicitiis accensam depulit. igitur alterum triumphum pater in Capitolium, alterum filia in aedem Vestae duxit, nec discerni potuit utri plus laudis tribueretur, cui uictoria an cui pietas comes aderat.

Ignoscite, uetustissimi foci, ueniamque aeterni date ignes, si a uestro sacratissimo templo ad necessarium magis quam speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit: nulla enim acerbitate fortunae, nullis sordibus pretium carae pietatis euilescit, quin etiam eo certius quo miserius experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor apud tribunal suum capitali crimine damnatam triumuiro in carcere necandam tradidit. quo receptam is, qui custodiae praeerat, misericordia motus non

protinus strangulauit: aditum quoque ad eam filiae, sed diligenter excussae, ne quid cibi inferret, dedit existimans futurum ut inedia consumeretur. cum autem plures iam dies intercederent, secum ipse quaerens quidnam esset quo tam diu sustentaretur, curiosius obseruata filia animaduertit illam exerto ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. quae tam admirabilis spectaculi nouitas ab ipso ad triumuirum, a triumuiro ad praetorem, a praetore ad consilium iudicum perlata remissionem poenae mulieri impetrauit. quo non penetrat aut quid non excogitat pietas, quae in carcere seruandae genetricis nouam rationem inuenit? quid enim tam inusitatum, quid tam inauditum quam matrem uberibus natae alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam factum, nisi diligere parentis prima naturae lex esset.