Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae sola conuelli poterat, disiecturus uideretur, humanitatem propinquae uictoriae praetulit: nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur, quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo quidem tam clementi facto etsi non unius ciuitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.

Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent

inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!

Huic facto par eiusdem uiri † humanitas. a quaestore suo hastae subiectos captiuos uendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud auunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos ingressum militiam, et errori illius ueniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum anulo fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos uictoriae maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus regibus sanguinem suum restituere.

L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. qui, cum Persen parui temporis momento captiuum ex rege ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere dextera manu adleuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo

proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae indignum iudicauit. proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus, utro magis spectaculo delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri.