Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

M. etiam Antoni animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum paludamentum iussit, iacentem hostem deposito aestimans odio: cumque interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus protinus in eum animaduertit hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Philippii campi libenter uiderunt, sed ne ista quidem generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt.

Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor, cuius ut infinitam gloriam bellica uirtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci niuali tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animaduertit factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem inposuit: id ei salutare futurum, quod apud

Persas capital extitisset, solium regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quamquam uiolentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam contingere uellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quae iam fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu uiuidior suffecit?

Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiae eius uirginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur eam ex tyranni ore de humanitate manasse. in hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. abeuntem quoque, ueritus ne propter metum maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios

suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset.

Aeque mitis animus Pyrri regis. audierat quodam in conuiuio Tarentinorum parum honoratum de se sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percontabatur an ea, quae ad aures ipsius peruenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit 'uinum nos defecisset, ista, quae tibi relata sunt, prae eis, quae de te locuturi eramus, lusus ac iocus fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque simplex ueritatis confessio iram regis conuertit in risum. qua quidem clementia et moderatione adsecutus est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii bene precarentur.

Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad redimendos captiuos castra sua petentibus, quo tutius uenirent, Lyconem Molosson obuiam misit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu regio salutatum extra portam occurrit, secundarum rerum prouentu non corruptus, ut officii respectum

in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo dissidebant.

Cuius tam mitis ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspiciis Argiuorum inuasisset urbem, abscisumque eius caput Alcyoneus Antigoni regis filius ad patrem— propugnator enim laborantibus aderat—laetus uelut aliquod felicissimum uictoriae opus attulisset, Antigonus correpto iuuene, quod tanti uiri subitae ruinae inmemor humanorum casuum effuso gaudio insultaret, humo caput sublatum causea, qua uelatum caput suum more Macedonum habebat, texit corporique Pyrri redditum honoratissime cremandum curauit. quin etiam filium eius Helenum captiuum ad se pertractum et cultum et animum regium gerere iussit ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit.

Campani autem exercitum nostrum cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus missum nec inermem tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem perinde ac uictorem et spolia hostium prae se ferentem uenerabiliter exceperunt protinusque consulibus insignia honoris, mili tibus uestem, arma, equos, commeatum benignissime praestando et inopiam et deformitatem Romanae

cladis mutarunt. quo animo si pro imperio nostro aduersus Hannibalem quoque usi fuissent, truculentis securibus materiem saeuiendi non praebuissent.

Facta mentione acerrimi hostis mansuetudinis eius operibus, quam Romano nomini praestitit, locum, qui inter manus est, finiam: Hannibal enim Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum circumuentum insidiis cum summo honore sepulturae mandauit et ossa eius in patriam portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttio, dum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo funere extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo inposuit. ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat toruosque et truces hostium mollit oculos ac uictoriae insolentissimos spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. uincit iram, prosternit odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet. quae etiam Hannibalis admirabilem uocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit. quin aliquanto ei plus gloriae Paulus et Gracchus et Marcellus sepulti quam oppressi attulerunt, si quidem illos Punico astu decepit, Romana mansuetudine honorauit. uos quoque, fortes ac piae umbrae, non paenitendas sortitae estis exequias:

nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria conlapsae supremi officii decus infelicitate amissum uirtute recuperastis.

Gratas uero animi significationes et ingrata facta libuit oculis subicere, ut uitio ac uirtuti iusta merces aestimationis ipsa comparatione accederet. sed quoniam contrario proposito sese distinxerunt, nostro quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant quae laudem quam quae reprehensionem merentur.

Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium patriae ---conantem admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut feminis semita uiri cederent, confessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisse, uetustisque aurium insignibus nouum uittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea ueste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curauit, memorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando.

Quem secundi etiam Punici belli tempore exhibuit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae Campanae mulieres beniuolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia Oppia mater familiae et Cluuia Facula meretrix, quarum altera cotidie pro salute exercitus nostri sacrificauit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se daturum adseuerauit. uacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus humillimis feminis referre gratiam, nedum tam prompte retulisse mirandum.

Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse uideretur, exercitus se ipse conscripsit.

Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit: nam cum quinque consulatibus salutariter re publica administrata decessisset, certatim aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius

pompa duceretur. eleuet aliquis praemia uirtutis, cum animaduertat fortes uiros felicius sepeliri quam uiuere ignauos.