Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium populi Romani suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae rustico opere adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas retinuerunt, nec fuit his rubori eburneo scipione deposito agrestem stiuam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius, sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis cupidini anxia diuitiarum conparatio.

Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum annum imperium cognosset, consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et alimenta coniugi eius ac liberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publice iussit. tanti aerario nostro uirtutis Atilianae exemplum, quo omnis aetas Romana gloriabitur, stetit.

Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera agri possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat, multae nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est. anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati rura patuerunt.

Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta,

et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem publice donata possidebant.

Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in diuite quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae uirtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice succurrebatur.