Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Continentia uero etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam populi Romani mercari, quia uirtutem debilitare nequiuerat, cupiens paene totum regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni pretii et uarii generis a legatis eius tam uirorum quam feminarum apta usui munera circa domos ferrentur, nulla cuiusquam dono ianua patuit, Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore cum gloria huius urbis moribus ---repulsus sit.

In illa quoque procella, quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus diripiendos

obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu praedam peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit. quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum conuicium fuit.

Ac ne eiusdem laudis commemorationem externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus uerbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse debere.

Sophocles autem aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa profugi dominatione'.

Aeque abstinentis senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius opinionis non parua fides erit narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile Athenis scortum iuxta eum uino grauem accubuit pignore cum quibusdam iuuenibus posito, an temperantiam eius corrumpere posset. quam nec tactu nec

sermone aspernatus, quoad uoluerat in sinu suo moratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia inbuti animi abstinens, sed meretriculae quoque dictum perquam facetum: deridentibus enim se adulescentibus, quod tam formosa tamque elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pactumque uictoriae pretium flagitantibus de homine se cum iis, non de statua pignus posuisse respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis uere magisque proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne pulchritudine sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid? rex Alexander diuitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in academiam perductos solito sibi, id est modico apparatu et admodum paruulis copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam uellet, 'quid? uos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita rex philosophi amicitiam emere uoluit, philosophus regi suam uendere noluit.

Alexander uero cognomen inuicti adsecutus continentiam Diogenis cynici uincere non potuit. ad quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque ut, si qua praestari sibi uellet, indicaret, quemadmodum erat in crepidine conlocatus, sordidae appellationis, sed robustae uir praestantiae, 'mox' inquit 'de ceteris, interim uelim a sole mihi non obstes'. quibus uerbis illa nimirum inhaesit sententia: Alexander

Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptat, celerius Dareum armis.

Idem Syracusis, cum holera ei lauanti Aristippus dixisset, si 'Dionysium adulari uelles, ista non esses', 'immo', inquit 'si tu ista esse uelles, non adularere Dionysium'.