Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondas, cum ei ciues irati sternendarum in oppido uiarum contumeliae causa curam mandarent,—erat enim illud ministerium apud eos sordidissimum— sine ulla cunctatione id recepit daturumque se operam ut breui speciosissimum fieret adseuerauit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.

Hannibal uero, cum apud regem Prusiam exularet auctorque ei conmittendi proelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret, 'ain tu'? inquit, 'uitulinae carunculae quam imperatori ueteri mauis credere'? si uerba numeres, breuiter et abscise, si sensum aestimes, copiose et ualenter: Hispanias enim dereptas populo Romano et Galliarum ac Liguriae uires in suam redactas potestatem et nouo transitu Alpium iuga patefacta et Trasimennum lacum dira inustum memoria et Cannas, Punicae uictoriae clarissimum monumentum, et Capuam possessam et Italiam laceratam ante pedes hominis effudit

uniusque hostiae iocineri longo experimento testatam gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et sane, quod ad exploranda bellica artificia aestimandosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos, omnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus Hannibalis praegrauasset.

Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem sibi datam cognouit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis ius dabo'. aequauit Athenis Thraciam, ne uicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur.

Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere, 'bene narras' inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit, 'si mulieribus istos conparastis, recte, si uiris, turpiter'.

Apertum et animosum bonae fiduciae pectus emenso quasi debitum opus superest constantiae repraesentatio: natura enim sic conparatum est ut,

quisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum confidit, uel iam gestum, si obtrectetur, acriter tueatur, uel nondum editum, si interpelletur, sine ulla cunctatione ad effectum perducat.

Sed dum exempla propositae rei persequor, latius mihi circumspicienti ante omnia se Fului Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis occupauerat. tam deinde culpae hostium iustus aestimator quam speciosus uictor Campanum senatum impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque catenis onustum in duas custodias, Teanam Calenamque diuisit consilium executurus, cum ea peregisset, quorum administrandorum citerior esse necessitas uidebatur. rumore autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam poenam scelerati effugerent, nocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui ibi adseruabantur e uestigio Cales est transgressus perseuerantiae suae opus executurus et iam deligatis ad palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, sicut erant traditae, reposuit ac iusso lictore lege agere tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non poterat. qua constantia uictoriae quoque gloriam antecessit, quia, si eum intra se ipsam

partita laude aestimes, maiorem punita Capua quam capta reperias.