Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Age Q. Fabi Maximi Allobrogici et ciuis et imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus quam perditam luxuria uitam egit! cuius ut cetera flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore mores nudari possunt, quod ei Q. Pompeius praetor urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta ciuitate qui illud decretum reprehenderet inuentus est: dolenter enim homines ferebant pecuniam, quae Fabiae gentis splendori seruire debebat, flagitiis dissici. ergo quem nimia patris indulgentia heredem reliquerat publica seueritas exheredauit.

Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher adhaerensque Fuluianae stolae pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcher, praeterquam quod eneruem et frigidam iuuentam egit, perdito etiam amore uulgatissimae meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus est: auide enim abdomine deuorato foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit.