Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur nec ulla

ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam uiguit, quia tam forti fine inlustrem professionis actum conprobauit, Anaxarchique † non uitam modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.

In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum manus frustra fatigauit: rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum, lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.

Apud Indos uero patientiae meditatio tam obstinate usurpari creditur, ut sint qui omne uitae tempus nudi exigant, modo Caucasi montis gelido

rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes. atque his haud parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae datur.

Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non minus admirabile seruilis animus cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod dominum suum occidisset grauiter ferens, subito adgressus interemit, cumque conprehensus omni modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex uindicta ceperat, in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu uirtus: excitata uiuida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumue praebet, sed omnibus aequaliter exposita quid cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas. quo euenit ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod reuoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras conuertant. quae quidem planiora suis exemplis reddentur, ac prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.

Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia in pecore pascendo fuit occupata: ualidior aetas imperium Romanum rexit et duplicauit: senectus excellentissimis ---decorata in altissimo maiestatis fastigio fulsit.