Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campanam perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo uindicaret litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur, ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara uoce 'quoniam' inquit, 'Fului, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem aliquanto uirum quam ipse es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde dicente libenter id se fuisse facturum, nisi senatus uoluntate inpediretur, adfirmante, 'at me' inquit, 'cui nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus edentem', protinusque interfecta coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, qui suorum ac sua caede testari uoluit se Fuluii crudelitatem suggillare quam senatus misericordia uti maluisse?

Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum corporis pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei

inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum uulneraret, 'tu uero' inquit 'nihil est quod respectu mei timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime pereat'.

Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito, opere, exitu nihil fortius: nam cum ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae obiectus grauem illum et mari et terrae Xerxen, nec hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantem, pertinacia uirtutis ad ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et scelere incolarum eius regionis et loci opportunitate, qua plurimum adiuuabatur, spoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii, perinde ac uictoria esset promissa, dicto intrepidi paruerunt.