Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Immemorem me propositi mei Cloelia facit, paene eadem enim tempestate, certe aduersus eundem hostem et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim uirgines obses Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam soluit, uiris puella lumen uirtutis praeferendo.

Redeo nunc ad Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus, quamquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen uictoriae corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.

Ab Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem

Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum ualuit.

Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi fuit, ut apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet, quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.

Eodem et uirtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemilianus Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt consecranda.

Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret atque Intercatia, praeualidum oppidum, circumsederetur, primus moenia eius conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet. sed tunc clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter difficultatem uitantibus sibi depoposcit.

Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae uitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos ---. uenerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conuersuri essent? non expectauit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, uerum barbam suam permulcenti Gallo scipionem uehementi

ictu capiti inflixit eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius ducit, noua et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic extinguitur.

Reddendus est nunc Romanae iuuentuti debitus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra iam inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsa centuriauit atque in hostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupauit effecitque ut omnis Volscorum conuersus impetus legionibus nostris ad confirmandos animos salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tropaeis statuendis cogitarent, proelium nocte dirimente uictoresne an uicti discederent incerti abierunt.

Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum bello, quod aduersus Samnites gerebatur, male commissi proelii crimine leuatus est: namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente castris praepositus ac uetitus in aciem exercitum ducere, nihilo minus manus cum hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: procul enim dubio superabatur. ceterum optimae

indolis iuuentus detractis equorum frenis uehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis Rulliani patriae restituit.

Qualis deinde roboris illi milites, qui uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam classem nantes lubricis pelagi quasi camporum firmitate pedites in litus retraxerunt?