Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quid de Fabrici Luscini censura loquar? narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod X pondo uasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere uidentur, cum ad tantam seueritatem referendam ministerium adcommodare coguntur, ac uereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur: uix enim credibile est intra idem pomerium X pondo

argenti et inuidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.

M. autem Antonius et L. Flaccus censores Duronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abrogauerat. mirifica notae causa: quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis amaro uinculo seruitutis: lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet. abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid opus libertate, si uolentibus luxu perire non licet?'

Age, par proferamus aequali iugo uirtutis honorumque societate iunctum, instinctu autem aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Liuiusque Salinator, secundi Punici belli temporibus firmissima rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt censuram! nam cum equitum centurias recognoscerent et ipsi propter robur aetatis etiam nunc eorum essent e numero, ut est ad Polliam uentum tribum, praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi esset haesitauit. quod ubi intellexit Nero, et citari collegam et equum uendere iussit, quia populi iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem animaduersione Neronem persecutus est adiecta causa, quod non sincera fide secum in gratiam redisset. quibus uiris si quis caelestium significasset futurum ut eorum sanguis inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri conflueret,

depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere iunxissent, seruatam ab ipsis patriam communi stirpi seruandam relicturi. Salinator uero quattuor atque XXX tribus inter aerarios referre non dubitauit, quod, cum se damnassent, postea consulem et censorem fecissent, praetexuitque causam, quia necesse esset eas alterutro facto crimine temeritatis aut periurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam uacuam nota reliquit, quae eum suffragiis suis ut non damnatione, ita ne honore quidem dignum iudicauerat. quam putemus constantis et praeualidi illum ingenii fuisse, qui neque tristi iudiciorum exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci potuit quo se blandiorem in administratione rei publicae gereret?