Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Post has leges iudicii illius tempestiua mentio introducetur, in quo de iure triumphandi inter clarissimas personas et actum et excussum est. C.

Lutatius consul Catulus et Q. Valerius praetor circa Siciliam insignem Poenorum classem deleuerant. quo nomine Lutatio consuli triumphum senatus decreuit. cum autem Valerius sibi quoque eum decerni desideraret, negauit id fieri oportere Lutatius, ne in honore triumphi minor potestas maiori aequaretur, pertinaciusque progressa contentione Valerius sponsione Lutatium prouocauit, ni suo ductu Punica classis esset oppressa, nec dubitauit restipulari Lutatius. itaque iudex inter eos conuenit Atilius Calatinus, apud quem Valerius in hunc modum egit, consulem ea pugna in lectica claudum iacuisse, se autem omnibus imperatoriis partibus functum. tunc Calatinus, prius quam Lutatius causam suam ordiretur, 'quaero' inquit, 'Valeri, a te, si dimicandum necne esset contrariis inter uos sententiis dissedissetis, utrum quod consul an quod praetor imperasset maius habiturum fuerit momentum.' respondit Valerius non facere se controuersiam quin priores partes consulis essent futurae. 'age deinde' inquit Calatinus, 'si diuersa auspicia accepissetis, cuius magis auspicio staretur?' 'item' respondit Valerius 'consulis'. 'iam hercules' inquit, 'cum de imperio et auspicio inter uos disceptationem susceperim, et tu utroque aduersarium tuum superiorem fuisse fatearis, nihil est quod ulterius dubitem. itaque, Lutati, quamuis adhuc tacueris, secundum te litem do'. mirifice iudex, quod in manifesto negotio tempus teri passus non est: probabilius
Lutatius, quod ius amplissimi honoris constanter defendit: sed ne Valerius quidem inprobe, quia fortis et prosperae pugnae ut non legitimum ita ---praemium petiit.

Quid facias Cn. Fuluio Flacco, qui tam expetendum aliis triumphi honorem decretum sibi a senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauit, nimirum † non plura praecerpens quam acciderunt?— nam ut urbem intrauit, continuo quaestione publica adflictus exilio multatus est,—ut, si quid religionis insolentia commisisset, poena expiaret.