Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium

consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat, cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.

Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque uirtute eius neque successu neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et uictor scissa ueste spoliatoque corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuit, ut in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore renouato uictoriarum, quas modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus auxilium inplorauit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit. itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum deuocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere.

neque hac re seueritas Papiri refrenari potuit. ceterum, cum ab uniuersis ciuibus et ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed populo et tribuniciae concedere potestati.

L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in Sicilia bellum aduersus fugitiuos gereret et C. Titius equitum praefectus fugitiuorum multitudine hostium circumuentus arma iis tradidisset, his praefectum ignominiae generibus adfecit: iussit eum toga laciniis abscisis amictum discinctaque tunica indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad principia per omne tempus militiae adesse. interdixit etiam ei conuictum hominum usumque balnearum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis equis in funditorum alas transcripsit. magnum profecto dedecus patriae pari sontium dedecore uindicatum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui cupiditate uitae adducti cruce dignissimis fugitiuis tropaea de se statuere concesserant libertatique suae seruili manu flagitiosum inponi iugum non erubuerant, amarum lucis usum experirentur mortemque, quam effeminate timuerant, uiriliter optarent.

Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui,

cum apud Contrebiam res gereretur, conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea uiribus hostium depulsas repetere eandem stationem e uestigio iussit, non quod speraret ab his amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra petisset, pro hoste interficeretur. qua seueritate conpressi milites et corporibus fatigatis et animis desperatione uitae inplicatis loci tamen iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. humanae igitur inbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas.

In eadem prouincia Q. Fabius Maximus ferocissimae gentis animos contundere et debilitare cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus deposita clementia seueriore uti seueritate coegit: omnium enim, qui ex praesidiis Romanorum ad hostes transfugerant captique erant, manus abscidit, ut trunca prae se brachia gestantes metum defectionis reliquis inicerent. rebelles itaque manus a corporibus suis distractae inque cruentato solo sparsae ceteris ne idem committere auderent documento fuerunt.