Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index: nam maximis uiris prandere et cenare in propatulo uerecundiae non erat. nec sane ullas epulas habebant, quas populi oculis subicere erubescerent. erant adeo continentiae adtenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quae uocatur ex farre et sale constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus auspicia petuntur, puls obicitur. primitiis enim et libamentis uictus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant.

Et ceteros quidem ad benefaciendum uenerabantur, Febrem autem ad minus nocendum templis colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in area Marianorum monumentorum, tertium in summa parte uici longi extat, in eaque remedia, quae corporibus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. haec ad humanae mentis aestus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. ceterum salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo munimento tuebantur, bonaeque ualitudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis et aliena nimiae uini abundantiae et ab inmoderato ueneris usu auersa.

Idem sensit proxima maiorum nostorum

grauitati Spartana ciuitas, quae seuerissimis Lycurgi legibus obtemperans aliquamdiu ciuium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris eius capti ad delicatius uitae genus prolaberentur: audierant enim inde lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariae uoluptatis genera fluxisse, primosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio dandarum et secundae mensae ponendae consuetudinem haud parua luxuriae inritamenta repperisse. ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes tenacissimos patriae neruos externarum deliciarum contagione solui et hebetari noluerunt, cum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam luxuriae ad uirtutem transitum uiderent. quod eos non frustra timuisse dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit.

Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant quam tibiae concentu et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent, uegeto et crebro ictus sono strenue hostem inuadere admoniti. idem ad dissimulandum et occultandum uulnerum suorum cruorem punicis in proelio tunicis utebantur, non ne ipsis aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus fiduciae aliquid adferret.

Egregios uirtutis bellicae spiritus Lacedaemoniorum prudentissimi pacis moribus Athenienses subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis languore marcens in forum perinde ac delictum

aliquod protrahitur fitque ut non facinorosae, ita erubescendae rea culpae.

Eiusdem urbis et sanctissimum consilium Areios pagus quid quisque Atheniensium ageret aut quonam quaestu sustentaretur diligentissime inquirere solebat, ut homines honestatem, uitae rationem memores reddendam esse, sequerentur.

Eadem bonos ciues corona decorandi prima consuetudinem introduxit, duobus oleae conexis ramulis clarum Periclis cingendo caput, probabile institutum, si rem siue personam intueri uelis: nam et uirtutis uberrimum alimentum est honos et Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas potissimum initium caperet.

Age, quid illud institutum Athenarum, quam memorabile, quod conuictus a patrono libertus ingratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit 'habere ciuem tanti muneris impium aestimatorem nec adduci possum ut credam urbi utilem quem domui scelestum cerno. abi igitur et esto seruus, quoniam liber esse nescisti'.

Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinae grauitate, prisci moris obseruantia, caritate populi Romani praecipue conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab eodem deceptum dominum cognouerunt.

quarto errori subueniendum non putant, quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit.

Eadem ciuitas seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, et mendacem et fucosam superstitionem submouendam esse existimans. ceterum a condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugulantur, rubigine quidem exesus et uix sufficiens ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquae consuetudinis monumenta seruantium.

Duae etiam ante portas eorum arcae iacent, altera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad sepulturae locum plaustro deuehuntur sine lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: etenim quid adtinet aut humano dolori indulgeri aut diuino numini inuidiam fieri, quod inmortalitatem suam nobiscum partiri noluerit?

Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis—id enim senatus eius nomen est—exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili

beniuolentia temperata, quae neque egredi uita temere patitur et sapienter excedere cupienti celerem fati uiam praebet, ut uel aduersa uel prospera nimis usis fortuna—utraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseueret, haec, ne destituat, rationem praebuerit —conprobato exitu terminetur.

Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortam, sed ex Graecia translatam inde existimo, quod illam etiam in insula Cea seruari animaduerti, quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens Iulidem oppidum intraui: forte enim euenit ut tunc summae dignitatis ibi femina, sed ultimae iam senectutis, reddita ratione ciuibus cur excedere uita deberet, ueneno consumere se destinarit mortemque suam Pompei praesentia clariorem fieri magni aestimaret. nec preces eius uir ille, ut omnibus uirtutibus, ita humanitatis quoque laude instructissimus, aspernari sustinuit. uenit itaque ad eam facundissimoque sermone, qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabat, ab incepto consilio diu nequicquam reuocare conatus ad ultimum propositum exequi passus est. quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis sinceritate lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine cultius strato recubans et innixa cubito 'tibi quidem' inquit, 'Sex. Pompei, dii magis quos relinquo quam quos peto gratias referant, quod nec hortator uitae meae nec mortis spectator esse

fastidisti. ceterum ipsa hilarem fortunae uultum semper experta, ne auiditate lucis tristem intueri cogar, reliquias spiritus mei prospero fine, duas filias et † uno nepotum gregem superstitem relictura permuto'. cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis patrimonio et cultu suo sacrisque domesticis maiori filiae traditis poculum, in quo uenenum temperatum erat, constanti dextera arripuit. tum defusis Mercurio delibamentis et inuocato numine eius, ut se placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem ac sermone significans quasnam subinde partes corporis sui rigor occuparet, cum iam uisceribus eum et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium aduocauit. nostros autem, tametsi nouo spectaculo obstupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit.

Sed ut ad Massiliensium ciuitatem, unde in hoc deuerticulum excessi, reuertar, intrare oppidum eorum nulli cum telo licet, praestoque est qui id custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia sua, quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tuta sint.

Horum moenia egressis uetus ille mos Gallorum occurrit, quos memoria proditum est pecunias mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare, quia persuasum habuerint animas hominum

inmortales esse. dicerem stultos, nisi idem bracati sensissent, quod palliatus Pythagoras credidit.

Auara et feneratoria Gallorum philosophia, alacris et fortis Cimbrorum et Celtiberorum, qui in acie gaudio exultabant tamquam gloriose et feliciter uita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpiter et miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse, cum is occidisset, pro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda utrorumque populorum animi praesentia, quod et patriae incolumitatem fortiter tueri et fidem amicitiae constanter praestandam arbitrabantur.