Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis quoque a T. Liuio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait in Africa apud Bagradam flumen ---tantae magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis, conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque iacentis pestifero adflatu uicina regione

polluta Romana inde summouisse castra. adicit beluae corium centum et uiginti pedum in urbem missum.

Diues et praepotens naturae regnum scrutatus iniciam stilum qua nostrae urbis qua exterarum gentium priscis ac memorabilibus institutis: opus est enim cognosci huiusce uitae, quam sub optimo principe felicem agimus, quaenam fuerint elementa, ut eorum quoque respectus aliquid praesentibus moribus prosit.

Apud antiquos non solum publice, sed etiam priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interponuntur, qui, quamuis auspicia petere desierint, ipso tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia usurpantur.