Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica uictus a Caesare, fuga quaerens salutem cursum in insulam Cyprum, ut aliquid in ea uirium contraheret, classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum aedificium gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit *katwbasi/leia uocari. quae uox spem eius quae quantulamcumque restabat conminuit, neque id dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis tectis ac dolorem, quem ex diro omine ceperat, gemitu patefecit.

M. etiam Bruti dignus admisso parricidio euentus omine designatus est, si quidem post illud nefarium opus natalem suum celebrans, cum Graecum uersum expromere uellet, ad illud potissimum Homericum referendum animo tetendit:

a)lla/ me *moi=r' o)loh\ kai\ *lhtou=s e)/ktanen ui(o/s, qui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo datus in eum tela conuertit.