Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. et galeae nexus ac vincula dissipat imae,
  2. p.181
  3. cunctaturque tamen totique occurrere bello
  4. ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant
  5. terrigenae iam signa duces, clamorque[*](clamorque C Ald., clamore V ) tubaeque.
  6. iamque omnes videre[*](uidere V, odere C ) virum, iamque omnia contra
  7. tela micant.[*](micant Kr. (vix vĭbrant), iubant V Post ) tum vero amens discrimine tanto,
  8. quam modo Tartareo galeamn Medea veneno[*](in C legitur Infectam dederă ususque armarat in illos)
  9. ---
  10. in medios torsit; conversae protinus hastae.
  11. qualis ubi attonitos[*](attonitos Carrio, atto V, exstimulat C, cod. Bon. ) maestae Phrygas annua Matris
  12. ira vel exsectos[*](ex(s)ectos C Bon. 1, exertos V ) lacerat Bellona comatos,
  13. haud secus accensas subito Medea cohortes
  14. implicat et miseros agit in sua proelia fratres:
  15. omnis ibi[*](ibi Carrio, ubi V ) Aesoniden sterni putat, omnibus ira