Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti
- aut primas a matre manus premit obvius[*](obuius M, obuiusi V ) ante,
- nec magis aut illis aut illis milibus ultra
- sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
- agmina Palladios defessus respicit ignes.
- ergo iterum[*](iterum T Iunt. 1, iter VC | socios T 1 Bon. 2, Socios V ) ad socias convertere Colchidos artes
- et galeae nexus ac vincula dissipat imae,
- cunctaturque tamen totique occurrere bello
- ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant
- terrigenae iam signa duces, clamorque[*](clamorque C Ald., clamore V ) tubaeque.
- iamque omnes videre[*](uidere V, odere C ) virum, iamque omnia contra
- tela micant.[*](micant Kr. (vix vĭbrant), iubant V Post ) tum vero amens discrimine tanto,
- quam modo Tartareo galeamn Medea veneno[*](in C legitur Infectam dederă ususque armarat in illos)
- ---
- in medios torsit; conversae protinus hastae.
- qualis ubi attonitos[*](attonitos Carrio, atto V, exstimulat C, cod. Bon. ) maestae Phrygas annua Matris
- ira vel exsectos[*](ex(s)ectos C Bon. 1, exertos V ) lacerat Bellona comatos,
- haud secus accensas subito Medea cohortes
- implicat et miseros agit in sua proelia fratres:
- omnis ibi[*](ibi Carrio, ubi V ) Aesoniden sterni putat, omnibus ira
p.181