Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. crede, labor, quem[*](quem M, quaem V ) — tanta utinam fiducia nostri
  2. sit mihi nocturnaeque Hecates— nostrique[*](nostrique V, vestrique Heinsius, sed parenthesin post Hecates terminari versumque deesse Leo cognovit, suppleas e. g. nostrique vigoris auxilio videamque tua virtute peractum.') vigoris ---'
  3. dixerat, utque virum doceat, quae monstra supersint,
  4. protinus immensis recubantem anfractibus anguem
  5. turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
  6. ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit
  7. sibila, seque metu postquam sua vellera circum
  8. sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,
  9. incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.
  10. 'quis fragor hic? quaenam tantae, die virgo, ruinae?'
  11. exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.
  12. illa trahit ridens tandemque ait angue represso:
  13. 'hunc tibi postremum nostri[*](nostri M 2, nostris V ) parat ira parentis,
  14. heu miser, heu tantis iterum mihi care[*](mihi care V, carpende C ) periclis.
  15. o utinam[*](utinam ut V, ut del.Langen | sim M, sumus V ) nullo te sim visura labore
  16. ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum
  17. ipsaque pervigilis calcantem lumina monstri:
  18. contingat bis[*](bis Postgate, Leo, uix V ) deinde mori.' sic fata profugit
  19. seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
  20. Et iam puniceo regem spes vana[*](vana Maserius, una V ) sub ortu