Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
  2. dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt,
  3. noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
  4. ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
  5. contigit aegra toros et mens incensa tenebris,
  6. vertere tunc varios[*](uarios M 2, uario V ) per longa insomnia questus
  7. nec pereat quo scire malo, tandemque fateri
  8. ausa sibi paulum,[*](paulum V, causam Ph. Wagner ) medio sic fata dolore est:
  9. 'nunc ego quo casu vel quo sic pervigil[*](peruigil M, pergil V ) usque
  10. ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe
  11. nox erat ante tuos,[*](tuos M 2, uos V ) iuvenis fortissime, vultus.
  12. quos ego cur iterum demens iterumque recordor
  13. tam magno[*](magno M 2, magna V ) discreta mari? quid in hospite solo
  14. mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
  15. accipiat, quae sola petit quaeque una laborum
  16. causa viro. nam quando domos has ille reviset?[*](reuiset M 2, reuisit V )
  17. aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
  18. felices, mediis qui se dare fluctibus ausi
  19. nec tantas timuere vias talemque secuti
  20. hunc[*](huc Schenkl ) qui deinde virum: sed sic quoque talis abito.'