Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. tunc gens quaeque[*](tunc gens quaeque Meyncke, Tunc et quaeque V | telis Ald., terris V cf. Luc. VII 510 Illic quaeque suo miscet gens proelia telo) suis commisit proelia telis,
  2. voxque dei pariter pugnas audita per omnes.
  3. Hinc age Riphaeo quos videris orbe furores,
  4. Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses
  5. concierit, quis fretus equis per bella virisque.
  6. verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos
  7. mile vel ora movens; neque enim plaga gentibus ulla
  8. ditior: aeterno quamnquam Maeotia pubes
  9. Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit,
  10. quod geminas[*](geminas M 2, geminos V ) arctos magnumque quod impleat anguem.
  11. ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.
  12. Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos
  13. Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
  14. pacta quod Albano coniunx[*](coniunx M 2, condux V ) Medea tyranno,
  15. nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri