Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. nec socias armare manus. da vellera, rector,
  2. et medio nos cerne mari. quod sin ea Mavors
  3. p.130
  4. abnegat[*](abnegat Pius, Abneget V ) et solus nostris sudoribus obstat,
  5. ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?
  6. faxo[*](faxo Kr., cf. 654, IV 220, Fas V | aliqua et Sudhaus, aliquae V | Fassaque quae nequeam C ) aliqua et nequeat.' sic femina. coepelat ardens
  7. hic iterum alternis Mavors insurgere dictis.
  8. excipit hinc contra pater et sic voce coercet:
  9. 'quid vesane fremis? cum vos iam paenitet acti
  10. peccatumque satis, tunc ad mea iura venitis.
  11. quolibet[*](Quolibet M 2, Quodlibet V ) ista modo, quacumque impellite pugna,
  12. quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.
  13. te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:
  14. sit Persen pepulisse satis, nec vana retentet
  15. spes Minyas finemve[*](finemue M, finenem V ) velint imponere bello.
  16. ilium etenim talis rerum manet, accipite,[*](accipite MC, cod. Bon., accipere V | ordo C, ergo V ) ordo: