Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- 'haud temere est: fato divum reor ad mea vectos
- litora vos, odium quibus atque eadem ira[*](eadem ira C, Sabellicus, adea mira V ) furentis
- Bebryciae saevaque pares de gente triumphi.
- certa fides animis, idem quibus incidit hostis.[*](habet Par.)
- nos quoque, nos Amycum, tanto procul orbe remoti,
- sensimus et saevis frater mihi fusus harenis.
- ultor ego, atque illuc cunctis accensus in armis
- tunc aderam, cum vos mediis contenta ferebant
- vela fretis. ilium in sanie taboque recenti
- vidimus aequoreo similem per litora monstro.
- nec vero praecepta[*](praecepta etiam V exhibet, praerepta Bon. 1, vulgo ) mihi suprema tyranni
- fata queror bellove magis laetarer et armis
- procubuisse meis, quam lege quod occidit ultus[*](ultus M 2 C, uultus V )
- ipse sua meritoque madent quod sanguine[*](sanguine M, g..guine V (duarum litt. spatio relicto)) caestus.'
- excipit Aesonides 'tuus ergo in montibus ignis
- ille? tuas acies medio de gurgite vidi?'
- fatur, et ostentans prolem Iovis 'hic tibi Pollux
- en' ait, 'inviso solvit cui[*](invito Schenkl | cui Iunt. 1, qui V ) pectore poenas.'
- ille virum circa mirantia Iumina volvit.
- festa dehinc mediis ineunt convivia tectis