Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. cum ratis et rabidi steterint in gurgite montes,
  2. tune sperare modum poenae veniamque licebit."
  3. sic deus. aut vobis ergo fera saxa[*](fera per saxa V, per del. M 2 ) patescunt
  4. aut mea iam saevae redeunt ad pabula Dirae.
  5. verum inter medias dabitur si currere cautes
  6. (certe digna[*](certe haec d. Burmann ) manus) vacuumque exibis in aequor,
  7. p.101
  8. proxima regna Lyci, remeat qui victor ab oris
  9. Bebryciis. toto non ullus litore Ponti
  10. mitior. hic lecto comitum de robore siquem
  11. perculerit vicina lues, ne defice[*](defice Bon. 1, defece V ) casus
  12. praedicti memor atque animos accinge[*](accinge M, accingere V | futuris T 1, Bon. 2, futuros V ) futuris.
  13. illic pestiferas subter iuga concava torquet
  14. alter[*](Ater C ) aquas Acheron vastoque exundat hiatu
  15. fumeus et saeva sequitur[*](ad sequitur cf. V 656 ) caligine campos.
  16. linque gravem fluvium et miseris sua fata colonis:
  17. sic quoque non uno dabitur transcurrere luctu.
  18. quid tibi nubifera surgentem rupe Carambin,[*](carambī M 2, carambi V )
  19. quid memorem, quas Iris aquas aut[*](aut V, quas C ) torqueat Ancon?
  20. proxima Thermodon[*](Thermodoon C M 2 T | hinc Madvig, hic V ) hinc iam secat arva, memento:
  21. inclita Amazonidum magnoque exorta Gradivo