Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. immissisque ratem sua per freta provehat euris.'[*](auris T )
  2. Dixerat, et placidi tendebant carbasa venti.
  3. postera non cassae Minyis Aurora retexit
  4. noctis iter; nova cuncta vident Thyneaque iuxta
  5. litora fatidici poenis horrentia Phinei,
  6. dura deum summo quem sors[*](Dura VC, Dira cod. Bon., T | summo quem sors Sudhaus, summoque suis V, summoque sui (surgebat) C, summoque lues Bon. 2, summo quem vis Lemaire ) urgebat in aevo.
  7. quippe neque extorrem tantum nee lucis egentem
  8. insuper Harpyiae Typhoides,[*](Harpyiae Typhoides C b, H. Typhonides C a, Balbus, yphoides arpyiae V ) ira Tonantis,
  9. depopulant ipsoque dapes praedantur ab ore.
  10. talia prodigia et tales pro crimine poenas
  11. perpetitur. spes una seni, quod pellere saevam
  12. quondam fata luem dederant Aquilone creatis.
  13. ergo ubi iam Minyas certamque accedere[*](accedere M, accere V ) Phineus
  14. sentit opem, primas baculo defertur ad[*](ad M, ab V ) undas
  15. vestigatque ratem atque oculos attollit inanes.
  16. tune tenuem spirans animam 'salve o mihi longum
  17. exspectata manus nostrisque' ait 'agnita votis.[*](Expectata M, Expectat V | nostris- que M, nostrique V | uotis M, uobis V (ab utroque superioris b lit. partis latere punctum posuit V, t tamen non add.))
  18. novimus et divis geniti quibus et via[*](uia M 2, nia V ) iussos
  19. p.96
  20. quae ferat ac[*](cf. Aen. VI 690) vestri rebar sic tempora cursus
  21. proxima quaeque legens,[*](legens M, leges V ) quantum Vulcania Lemnos