Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. ante procellosum scopulis errantibus aequor:
  2. nee tum fama viri nec certior[*](nec tum Sudhaus, Nedum V, necdum XM 2, vulgo | certior etiam ad fama pertinet ) extitit auctor.
  3. verum agite et, dubiis variant quia[*](variant quia Heinsius, uariunt qui V, quibus anxia C ) pectora curis,
  4. consulite[*](consulite Bon. 1, Consulit V ) et, motis seu vos via flatibus urget,
  5. pergite et inceptos mecum revocate labores,
  6. seu pluris[*](pluris (sc. est) Burmann, plures V ) tolerare moras rursusque propinquis
  7. quaesivisse iugis, pretium haut leve temporis acti.'
  8. dixerat; at[*](at Burmann, et V | flexa Sudhaus, cf. 598, 701 ) studiis iamdudum freta iuventus
  9. orat inire vias: unum tanto afore coetu,
  10. nec minus in sese generis dextrasque potentes
  11. esse ferunt. tali mentem pars maxima flatu
  12. erigit et vana gliscunt praecordia lingua:
  13. saltibus ut mediis tum demum laeta reducit
  14. p.77
  15. cerva gregem, tum gestit aper reboatque superbis
  16. comminus ursa lupis, cum sese Martia tigris
  17. abstulit aut curvo tacitus leo condidit antro.
  18. at plus ingenti Telamon iam fluctuat ira
  19. cum fremitu, saevisque serens modo[*](serens Ald., ferens V, furens C | modo Kr., ut respondeat voci idem (640), om. V, fera S, in C ) iurgia dictis
  20. insequitur magnoque implorat[*](implorat X 2 ut vid., M 2, inplorant V ) numina questu,
  21. idem orans prensatque viros demissaque[*](Idem orans V, Dememorans C | prensatque Bon. 1, prensaque V | demissaque X, dimissaque V ) supplex