Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. auxilia et magni referentem nomen amici
  2. detrahit; adiutae prono nam pondere vires.
  3. Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornum[*](ornum Lemaire, ornos V )
  4. depulerat magnoque iugi stridore[*](stridore S, M 1 ut vid., strodere V, de trude C ) revulsam
  5. terga super fulvi porrexerat horrida monstri
  6. litora curva petens; alio nam calle reversum
  7. credit Hylan captaque dapes auxisse[*](hausisse C ) ferina.
  8. sed neque apud socios structasque in litore mensas
  9. unanimum videt aeger Hylan nec longius acrem
  10. intendens aciem. varios hinc excitat aestus
  11. nube mali percussus[*](percussus SM 2, percussas V ) amor, quibus haeserit oris,
  12. p.75
  13. quis tales impune moras casusve laborve
  14. attulerit. densam interea[*](lacunam statuit Sudhaus eius fere sententiae: Et vid et obscuras concrescere vallibus umbras) descendere noctem
  15. ---
  16. iam maiore metu; tum vero et pallor et amens
  17. cum piceo sudore rigor. ceu pectora nautis
  18. congelat hiberni vultus Iovis agricolisve,
  19. cum coit umbra minax, comitis sic adficit error
  20. Alciden saevaeque monet meminisse novercae.
  21. continuo, volucri ceu pectora tactus asilo
  22. emicuit Calabris taurus per confraga saeptis