Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. Aesonius: 'superum quando consulta videtis,
  2. o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!)
  3. vos quoque nunc vires animosque adferte paternos.
  4. non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
  5. suspective doli: deus haec, deus omine dextro
  6. imperat; ipse suo voluit commercia mundo
  7. Iuppiter et tantos hominum miscere labores.
  8. ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus,
  9. quae meminisse iuvet[*](ite — iuuet habet Par. ) nostrisque nepotibus instent.[*](instent V 2 in marg., O 2 MN, istem V )
  10. hanc vero, socii, venientem litore laeti
  11. dulcibus adloquiis ludoque educite noctem.'
  12. paretur. molli iuvenes funduntur[*](funduntur corr. X 2 M 2, funguntur V ) in alga,
  13. conspicuusque toris Tirynthius. exta ministri
  14. rapta simul veribus Cereremque dedere canistris.
  15. Iamque aderat summo decurrens vertice Chiron
  16. clamantemque patri procul ostendebat[*](ostendebat M 2 C, ostenderet V, ostenderat M, ostentarat S ) Achillen.
  17. ut puer ad notas erectum Pelea voces
  18. vidit et ingenti tendentem bracchia passu,
  19. adsiluit caraque diu cervice pependit.
  20. ilium nec valido spumantia pocula Baccho