Achilleis

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. dasne? an gens humilis tibi degeneresque videmur?
  2. non renuis; iunge ergo manus et concipe foedus
  3. atque ignosce tuis. tacito iam cognita furto
  4. Deidamia mihi; quid enim his obstare lacertis,
  5. qua potuit nostras possessa repellere vires1?
  6. me luere ista iube; pono arma et reddo Pelasgis
  7. et maneo, quid triste fremis? quid lumina mutas?
  8. iam socer es’ — natum ante pedes prostravit et addit:
  9. ‘ iamque avus: immitis quotiens iterabitur ensis!
  10. turba sumus.’ tunc et Danai per sacra fidemque
  11. hospitii blandusque precum compellit Ulixes,
  12. ille, etsi carae comperta iniuria natae
  13. et Thetidis mandata movent prodique videtur
  14. depositum tam grande deae, tamen obvius ire
  15. tot metuit fatis Argivaque bella morari;
  16. fac velit: ipsam illic matrem sprevisset Achilles,
  17. nec tamen abnuerit genero se iungere tali:
  18. vincitur, areanis effert pudibunda tenebris
  19. Deidamia gradum, veniae nec protinus amens
  20. credit et opposito genitorem placet Achille.