Achilleis

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. tum vero intentus vultus ac pectora Ulixes
  2. perlibrat visu, sed nox inlataque fallunt
  3. [*](iure Pω: aure Garrod (Theb. i. 366).)
    v.2.p.566
  4. lumina et extemplo latuit mensura iacentum.
  5. at tamen erectumque genas oculisque vagantem
  6. nullaque virginei servantem signa pudoris
  7. defigit comitique obliquo lumine monstrat,
  8. quod nisi praecipitem blando complexa moneret
  9. Deidamia sinu nudataque pectora semper
  10. exsertasque manus umerosque in veste teneret
  11. et prodire toris et poscere vina vetaret
  12. saepius et fronti crinale reponeret aurum,
  13. Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
  14. Ut placata fames epulis bis terque repostis,
  15. rex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos:
  16. ‘invideo vestris, fateor, decora inclita gentis
  17. Argolicae, coeptis: utinam et mihi fortior aetas,
  18. quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos
  19. perdomui fregique vadis, quae signa triumphi
  20. vidistis celsa murorum in fronte, carinas!
  21. saltem si suboles, aptum quam mittere bello —