Achilleis

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Peliden; tu cuncta citus de puppe memento
  2. ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis,
  3. qui pulcher signis auroque asperrimus; hasta [*]() haec[*]()
  4. sat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtes
  5. occultamque tubam tacitos adportet in usus.’
  6. Dixerat, atque ipso portarum in limine regem
  7. cernit et ostensa pacem praefatus oliva:
  8. ‘magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures
  9. fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc
  10. Europamque Asiamque quatit, si nomina forte
  11. huc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides:
  12. hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit
  13. magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes.
  14. causa viae — metuam quid enim tibi cuncta fateri,
  15. cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 —
  16. [*](hasta P: ardet ω: astat E, Garrod and conj. Kohlmann.)[*](haec P562: nec Garrod.)[*](unus 562: imus PE.)
    v.2.p.564
  17. explorare aditus invisaque litora Troiae,
  18. quidve parent.’ medio sermone intercipit ille:
  19. ‘adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundent
  20. ista dei! nunc hospitio mea tecta piumque
  21. inlustrate larem.’ simul intra limina ducit.