Achilleis

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. improbus et patria iam se metitur in hasta,
  2. o dolor, o seri materno in corde timores!
  3. non potui infelix, cum primum gurgite nostro
  4. Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum
  5. aequor et incesti praedonis vela profunda
  6. tempestate sequi cunctasque inferre sorores?
  7. nunc quoque — sed tardum, iam plena iniuria raptae,
  8. ibo tamen pelagique deos dextramque secundi,
  9. quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos
  10. grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo
  11. unam hiemem.’ dixit magnumque in tempore regem
  12. aspicit. Oceano veniebat ab hospite, mensis
  13. laetus et aequoreo diffusus nectare vultus —
  14. unde hiemes ventique silent cantuque, quieto
  15. armigeri Tritones eunt scopulosaque cete
  16. Tyrrhenique greges circumque intraque rotantur
  17. rege salutato; placidis ipse arduus undis
  18. eminet et triplici telo iubet ire iugales,
  19. illi spumiferos glomerant a pectore cursus,[*]()
  20. pone natant delentque pedum vestigia cauda—