Achilleis

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et sperata diu plorant conubia Nymphae.
  2. Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan
  3. rorantes evolvit equos et ab aethere magno
  4. sublatum curru pelagus cadit, at vada mater
  5. Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat,
  6. exierantque iugo fessi delphines erili:
  7. cum pueri tremefacta quies oculique patentes
  8. infusum sensere diem. stupet aere primo,
  9. quae loca, qui fluctus, ubi Pelion? omnia versa
  10. atque ignota videt dubitatque agnoscere matrem.
  11. occupat illa manu blandeque adfata paventem:
  12. ‘si mihi, care puer, thalamos sors aequa tulisset,
  13. quos dabat, aetheriis ego te complexa tenerem
  14. [*](rogat ω: rotat P. )[*](tenuior Postgate: senior P: tenuis ω. )
    v.2.p.528
  15. sidus grande plagis, magnique puerpera caeli
  16. nil humilis Parcas terrenaque fata vererer.
  17. nunc impar tibi, nate, genus, praeclusaque leti
  18. tantum a matre via est; quin et metuenda propinquant
  19. tempora et extremis admota pericula metis,
  20. cedamus, paulumque animos submitte viriles
  21. atque habitus dignare meos, si Lydia dura