Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non hortor, ut nitaris et surgas; non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam. Non est dolor iste, sed morsus; tu illum dolorem facis. "Sine dubio multum philosophia profecit,si puerum nutrici adhuc quam patri notiorem animo forti desideras.

Quid ? Nunc ego duritiam suadeo et in

v3.p.138
funere ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior ? Minime. Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem. Puta autem me vetare; quaedam sunt sui iuris. Excidunt etiam retinentibus lacrimae et animum profusae levant.

Quid ergo est ? Permittamus illis cadere, non imperemus---, fluat, quantum adfectus eiecerit, non quantum poscet imitatio. Nihil vero maerori adiciamus nec illum ad alienum augeamus exemplum. Plus ostentatio doloris exigit quam dolor: quotus quisque sibi tristis est! Clarius, cum audiuntur, gemunt et taciti quietique dum secretum est, cum aliquos videre, in fletus novos excitantur. Tunc capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere nullo prohibente liberius, tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectulo devolvuntur; sine spectatore cessat dolor.

Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere. A natura discedimus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re sicut in aliis [*](aliis Hermes; his MSS.) omnibus inconstantissimo. videt aliquem fortem in

v3.p.140
luctu suo: impium vocat et efferatum; videt aliquem conlabentem et corpori adfusum: effeminatum ait et enervem.

Omnia itaque ad rationem revocanda sunt. Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas. " Dicam quid intersit. Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.

Hae lacrimae per elisionem cadunt nolentibus nobis; aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur. Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio relaxantur. His indulgemus, illis vincimur.

" Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem [*](circulum adstantem Rossbach; circum stantem A.) adsidentemque aut contineas aut exprimas; nec cessant nec fluunt umquam tam turpiter quam fmguntur; eant sua sponte. Ire autem possunt placidis atque compositis. Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset. Licet, inquam,

v3.p.142
naturae obsequi gravitate servata.

Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus. Est aliquis et dolendi decor; hic sapienti servandus est et quemadmodum in ceteris rebus, ita etiam in lacrimis aliquid sat est; inprudentium [*](imprudentium later MSS.; id prudentium BA.) ut gaudia sic dolores exundavere.

" Aequo animo excipe necessaria. Quid incredibile, quid novum evenit ? Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent! Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem; unde visum est, dimittit.

Ceterum frequenter de illo loquere et memoriam eius, quantum potes, celebra. Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitate [*](sine acerbitate later MSS.; inea cervitate BA.) ventura; nemo enim libenter tristi conversatur, nedum tristitiae. Si quos sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptate [*](voluptate later MSS.; voluntate BA.) audieras, saepius repete; potuisse illum implere spes tuas, quas paterna mente conceperas, audacter adfirma.

Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum

v3.p.144
corporibus efferre et effusissime flere, meminisse [*](meminisse later MSS.; memisse BA.) parcissime,—inhumani animi est. Sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum concitatus [*](quarum concitatus later MSS.; quorum contria concitatus actus BA.) est amor et paene rabidus, sed cum [*](cum later MSS.; eum BA.) amissis totus extinguitur. Hoc prudentem virum non decet; meminisse perseveret, lugere desinat.

Illud nullo modo probo, quod [*](quod later MSS.; quid BA.) ait Metrodorus: esse aliquam cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in eiusmodi tempore. Ipsa Metrodori verba subscripsi. Μητροδώρου ἐπιστολῶν πρὸσ τὴν ἀδελφήν.[*](Rossbach holds that these five words belong in the margin.) *)/estin ga/r tis h(donh\ lu/ph| suggenh/s, h(\n xrh\ qhreu/ein kata\ tou=ton to\n kairo/n.

De quibus non dubito quid sis sensurus. Quid enim est turpius quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et inter lacrimas quoque quod iuvet, quaerere ? Hi sunt, qui nobis obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae, [*](duritiae Madvig; duritia BA.) quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse aut cito expellendum. Utrum [*](utrum later MSS.; virum BA.) tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari ?