Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant. Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, " quid vos," inquit, " praesidium a nobis petebatis ? An ne nummi vobis eriperentur ? " Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.

Quicquam fuisse corruptius illis [*](illis later MSS.: illius BA.) moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est ? Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse; apparuit sine adulterio

v3.p.112
tutum esse non posse.

Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse. Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.

Non est itaque quod credas nos [*](nos Haase; non BA.) plurimum libidini permisisse, legibus minimum. Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum [*](reum Pincianus; eum BA.) confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione. Credat hoc quisquam ? Qui damnabatur uni adulterio, absolutus est multis.

Omne tempus Clodios, non omne Catones feret. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsa etiam sine duce, sine comite procedit. Non pronum est [*](non pronum est Lipsius; non prae nuntius BA.) tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.