Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Post deos hominesque dispiciamus, quomodo rebus

v3.p.92
sit utendum. In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.

Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus. Sed nil aget, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plures, separatae aut innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant.

Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi; omnes istae artes si se sciunt, [*](istae artes si se sciunt Haupt; ista certa esse sciunt BA.) nihil deest; non enim ad totam pertinent vitam, virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est, ut ipsa discatur.

Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas. Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, , nisi res ad verum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque

v3.p.94
iudicium adeptis; ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur.

Causa his [*](causa his Gertz; causarisque BA.) quae iactationis est ? Quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si vis eadem semper velle, vera oportet velis. Ad verum sine decretis non pervenitur; continent vitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, [*](dignitas later MSS.; dignitatis BA.) valitudo, vires, forma, sagacitas [*](sagacitas later MSS.; sagittas or sanitas BA.) sensuum; haec omnia aestimatorem desiderant. Scire liceat, quanti quidque in censum deferendum sit.