Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles, diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus.

Idem tibi de philosophia dico. Fuit aliquando simplicior inter minora peccantes et levi quoque cura remediabiles; adversus tantam morum eversionem omnia conanda sunt. Et utinam sic denique lues ista vindicetur !

Non privatim solum, sed publice furimus. Homicidia compescimus et singulas caedes; quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus ? Non avaritia, non crudelitas modum novit. Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt, minus noxia minusque monstruosa sunt; ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim.

Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere, laudamus. Non pudet [*](pudet later MSS.; putet BA.) homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno

v3.p.78
et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit.

Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum iis, adversus quae parabatur, accesserat.

Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum; non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a qua paullum discesserat:

Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra, voluptas ex omni quaeritur. Nullum intra se manet vitium; in avaritiam luxuria praeceps est. Honesti oblivio invasit. Nihil turpest, cuius placet pretium. Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.