Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Multi inveniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent. Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium [*](later MSS. omit et (BA) after hostium.) graves instent et ad mare magnum perfusi caede gentium veniant; sed hi quoque, ut vincerent hostem, cupiditate victi sunt. Nemo illis venientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant; tunc, cum agere alios visi sunt, agebantur.

Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat. An tu putas sanum, qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit ? Qui quod cuique optimum est, eripit, Lacedaemona servire iubet, Athenas tacere ? Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.

Iam in unum regnum multa

v3.p.52
regna coniecit; iam Graeci Persaeque eundem timent; iam etiam a Dareo liberae nationes iugum accipiunt: it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat. Non ille ire vult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse.

Ne Gnaeo quidem Pompeio externa bella ac domestica virtus aut ratio suadebat, sed insanus amor falsae. Modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligandos [*](colligandos Madvig; colligendos BA.) piratas ac maria pacanda vadebat.

Hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam. Quid illum in Africam, quid in septentrionem, quid in Mithridaten et Armeniam et omnis Asiae angulos traxit ? Infinita scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus videretur. Quid C. Caesarem in sua fata pariter ac publica inmisit ? Gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus.

Unum ante se ferre non potuit, cum res publica supra se duos ferret. Quid, tu C. Marium semel consulem—unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit—cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse virtutis instinctu ? Marius exercitus, Marium ambitio ducebat.

v3.p.54

Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt. Non est quod credas quemquam fieri aliena infelicitate felicem.

Omnia ista exempla, quae oculis atque auribus nostris ingeruntur, retexenda sunt et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum. Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat. Hoc est enim sapientia, in naturam converti et eo restitui, unde publicus error expulerit.

Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse et ex isto coitu invicem noxio procul abisse.

Hoc ut esse verum scias, aspice, quanto aliter unusquisque populo vivat, aliter sibi. Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.

Quis eam, quam nulli ostenderet, induit purpuram ? Quis posuit in auro dapem ? Quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra

v3.p.56
luxuriae suae pompam solus explicuit ? Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem aut familiarium,-sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit.

Ita est: inritamentum est omnium, in quae insanimus, admirator et conscius. Ne concupiscamus efficies, si ne ostendamus effeceris. Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant: sanabis ista, si absconderis.

Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem. Contra illos, qui gratiam ac potentiam attollunt, otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reversum.

Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso fastigio suo trementes et adtonitos longeque aliam de se opinionem habentes quam ab aliis habetur. Nam quae aliis excelsa videntur, ipsis praerupta sunt. Itaque exanimantur et trepidant, quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps. Cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.

Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit, gravior ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum videas philosophantis metu [*](metu Muretus; metus BA.) et aegrae fortunae sana

v3.p.58
consilia. Nam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus; secunda rectum auferunt. Vale.

Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam [*](consummandam later MSS.; consum(m)endam BA.) sapientiam. Scio te in bonam partem accepturum si negavero. Eo magis promitto et verbum publicum perire non patior: " postea noli rogare, quod inpetrare nolueris."

Interdum enim enixe petimus id, quod recusaremus, si quis offerret. Haec sive levitas est sive vernilitas, punienda est annuendi [*](annuendi Windhaus and Buecheler; mutendi BA.) facilitate. Multa videri volumus velle, sed nolumus. Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis. [*](si vultis later MSS.; si multis B; simultis A.) " Adclamatur " recita, recita " ab iis, qui illum

v3.p.60
ommutescere illic cupiunt. Saepe aliud volumus, aliud optamus et verum ne dis quidem dicimus, sed di aut non exaudiunt aut miserentur.

Ego me omissa misericordia vindicabo et tibi ingentem epistulam inpingam, quam tu si invitus leges, dicito: " ego mihi hoc contraxi " teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet, inter illos, quos divitiae per summum adquisitae sudorem male habent, inter illos, quos honores nulla non arte. atque opera petiti discruciant, et ceteros malorum suorum compotes. . Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, " beata," inquiunt, "vita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt."

Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae.

Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo honesta [*](animo honesta Hense; animo ad honesta later MSS.; animoteonesta BA.) conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit.

" Si honesta," inquit, " actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt; atqui est [*](atqui est Pincianus; atque BA.)

v3.p.62
illud, ergo et hoc." His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.