Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum sit an omnes faciat supervacuos.

Qui hanc partem videri volunt supervacuam, hoc aiunt: " Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est. Illo quidem obiecto operam perdit [*](perdit Buecheler and others; perdidit BA.)

v3.p.14
qui praecipit: sic ambulabis, illo manum porriges. Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit: sic vives cum patre, sic cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti error offusus est; si ille discutitur, apparebit, quid cuique debeatur officio. Alioqui doces illum, [*](illum cod. Rhedig. 2; illo BA.) quid sano faciendum sit, non efficis sanum.

Pauperi ut agat divitem monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest ? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe. " Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.

Efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites.

Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere [*](von Arnim removed quemquam after dolere.) nec mori; saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit; in

v3.p.16
dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat.

" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem [*](voluptatem later MSS.; voluntatem BA.) est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant [*](desideravit later MSS.; desideravit BA.) ad singula, qui dicat: sic incede, sic cena. Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit.

Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.

"Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere. Id

v3.p.18
adeo sic disce. Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit. Si probaturus es, illa per quae probas plus valent satisque per se sunt.

Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare ? Quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi, [*](perbibi later MSS.; perhibi BA.) quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent ? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.

Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti ? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid [*](scit quid later MSS,; scit BA.) sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest.

" Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et

v3.p.20
cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem [*](vacantem later MSS.; vagantem BA.) quidem, sed ad peiora pronam . Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale genus nil agit.

Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est. Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.

In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter et puellam, inter matrem et novercam ? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.

Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit.

" Ergo ista pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.

Inter insaniam

v3.p.22
publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis. Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior. Ei bilis [*](ei bilis Kronenberg; sibilis BA; bilis vulg.) nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est. Ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba."

Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet [*](removet ed. Rom.; removit BA.) obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.