Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quid prodest," inquit, " aperta monstrare ? " Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus. Non docet admonitio,
Seis amicitias sancte colendas esse, sed non facis. Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sic [*](sic later MSS.; sit BA.) tibi nil esse debere cum paelice, et non facis. Itaque subinde ad memoriam es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu. Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adice , quod aperta quoque apertiora fieri solent.
"Si dubia sunt," inquit, " quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient." Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam
Numquid rationem exiges, eum tibi aliquis hos dixerit versus ?
Advocatum ista non quaerunt; adfectus ipsos tangunt et natura vim suam exercente proficiunt.
- Iniuriarum remedium est oblivio.
- Audentes fortuna iuvat, piger ipse sibi opstat.
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat. Erigitur virtus, eum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse, eum dicta sunt. Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda, ut plus valeant animumque magis adlevent.
Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus.
Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit. "
Si quis," inquit, " non habet
" Si quis," inquit, " recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur." Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam [*](ad inveniendam later MSS.; adveniendam BA.) officiorum viam, quam admonitio demonstrat. "
Expelle," inquit, " falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat." Ordinatur sine dubio ista ratione animus,
Praeterea [*](praeterea later MSS.; praeter BA.) ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt; nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur. Et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere.
" Infinita," inquit, " praecepta sunt." Falsum est. Nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita. Tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia. "
Nemo," inquit," praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem." Dissimile est. Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at [*](redit, at Buecheler; redita est BA.) si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum. Ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant. Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit. De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.