Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hactenus Posidonio adsentior; artes [*](adsentior; artes Erasmus; adsentio partes (artes) MSS.) quidem a philosophia inventas, quibus in cotidiano vita utitur, non concesserim nec illi fabricae adseram gloriam. " Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos [*](sparsos tectos Lipsius; sparsose caucasis lectos B.) aut aliqua

v2.p.400
rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri." Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.

Quid ais ? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid [*](quid later MSS.; quidquid B.) aliud erat avaritiae signum dare ? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores. [*](ante architectos ista Hense; antea architektos fuit. antetacteres. ista B.)

Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere,

  1. Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.