Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Omnia," inquit, "haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret,

v2.p.414
sordidioribus ministris dedit." Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse [*](prodisse later MSS.; prodidisse BA.) memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt;

sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.

Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit ? Non decores [*](decoros later MSS.; dedecoros BA.) corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello [*](bello Madvig; bella BA.) utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.

Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam parvola adsignas ? Artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet. Nam cui

v2.p.416
vita, illi vitam ornantia quoque [*](vitam ornantia quoque Hense; vitae quoque ornantia MSS.) serviunt; ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit.