Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis [*](corporis later MSS.; corpori BA.) negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia [*](mollitia added by Capps.) molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est.

Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is [*](is Buecheler; his BA.) qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis

v2.p.410
ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque [*](utrimque later MSS.; utrumque BA.) conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo
  1. Tela iugo vincta [*](vincta (with Ovid) a later MS.; iuncta BA.) est, stamen secernit harundo,
  2. Inseritur medium radiis subtemen acutis,
  3. Quod lato paviunt [*](paviunt Gruter; pariunt BA.) insecti pectine dentes.
Quid, si contigisset illi adire [*](adire later MSS.; addere BA.) has nostri temporis telas, quibus [*](quibus later MSS.; in quibus BA.) vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?

Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, [*](iteratum Pincianus; inter aratrum BA.) quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.