Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.

Sapiens facilis victu fuit, quidni ?. Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat.

Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum ? Uter ex his sapiens tibi videtur ? Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus

v2.p.404
exemptum e perula calicem cum [*](cum added by Bachrens.) hac obiurgatione sui: " quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui ! " qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit ?

Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, [*](sericorum Fickert; servorum B.) posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo ? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem.