Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum immortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus ? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis, quanto maius beneficium est bona vita quam vita, pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent. Cuius scientiam nulli [*](nulli later MSS.; ulli B.) dederunt, facultatem omnibus.

Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent [*](fecissent later MSS.; fecisset B.) et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset: inter fortuita non esse. [*](non esse Gloeckner; non esset MSS.) Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur.

Quid haberes quod in philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset?

Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire. [*](invenire later MSS.; inveniri B.) Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se

v2.p.396
cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit. Desierunt [*](desierunt later MSS.; desiderium B.) enim omnia possidere, dum volunt propria.