Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. " Nihil," inquit, " perdidi "; dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum

v1.p.54
sunt [*](id est iustitia, virtus, prudentia, after sunt, most MSS.; deleted by Buecheler.) ; " hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit.

Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere ? Haec vox illi communis est cum Stoico. Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. Hoc felicitatem suam fine designat.

Ne existimes nos solos generosa verba iactare; et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit, quam tu boni consule, etiam si hunc diem iam expunxi. " Si cui," inquit, " sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est." Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur,— id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus,—: " Miser est, qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo.''