Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur. [*](venitur Hense; itur MSS. W. Schultz argues that § 7 (sapientia Dossenni lege) has by some error been transferred from its proper position after quo illa pervenit in § 4 to its present place, where it disturbs the sequence of the thought.) Sapientia est, quam Graeci σοφίαν vocant.

Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur. Quod et togatae

v2.p.382
tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:
  1. Hospes resiste et sophian Dossenni lege.

Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur. Nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt, sic viae ad virtutem sunt [*](sic sunt added by Buecheler, giving the general sense; there is a lacuna in B, in which traces of a corrupt text can be made out.) extra ipsam; ad virtutem venitur per ipsam; cohaerent inter se philosophia virtusque.