Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Etiam si cuius in te comparebit similitudo, quem admiratio tibi altius fixerit, similem esse te volo quomodo filium, non quomodo imaginem; imago res mortua est. "Quid ergo? Non intellegetur, cuius imiteris orationem, cuius argumentationem, cuius sententias?" Puto aliquando ne intellegi quidem posse, si imago vera sit; haec enim [*](si imago vera sit; haec enim Madvig; si magni viri nec enim VPb.) omnibus, quae ex quo velut exemplari traxit, formam suam inpressit, ut in unitatem illa conpetant. [*](competant later MSS.; conparavit or conpetat MSS.) Non vides, quam multorum vocibus chorus constet ?

Unus tamen ex omnibus redditur; aliqua illic acuta est, aliqua gravis, aliqua

v2.p.282
media. Accedunt viris feminae, interponuntur tibiae.

Singulorum illic latent voces, omnium apparent. De choro dico, quem veteres philosophi noverant; in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes vias ordo canentium inplevit et cavea [*](aenatoribus Buecheler; aeneatoribus VPb; cantoribus Arg.b; a venatoribus later MSS.) cincta est et ex pulpito omne tibiarum genus organorumque consonuit, fit concentus ex dissonis.

Talem animum nostrum esse volo; multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata. "

Quomodo," inquis, "hoc effici poterit?" Adsidua intentione; si nihil egerimus nisi ratione suadente. Hanc si audire volueris, dicet tibi: relinque ista iamdudum, ad quae discurritur. Relinque divitias, aut periculum possidendum aut onus. Relinque corporis atque animi voluptates; molliunt et enervant. Relinque ambitum; tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum, tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne quem post se. [*](ne quem post se Hense; ne se VPb; ne post se later MSS.) Laborat invidia et quidem duplici; vides autem, quam miser sit, si is cui invidetur et invidet.

Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina ? Multum habent

v2.p.284
contumeliarum, ut intres, plus, cum intraveris. Praeteri istos gradus divitum et magno adgestu suspensa vestibula; non in praerupto tantum istic stabis, sed in lubrico. Huc potius te ad sapientiam derige tranquillissimasque res eius et simul amplissimas pete.

Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur. Confragosa in fastigium dignitatis via est; at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum. VALE.

Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax. Iubes me quicquid est interrogationum aut nostrarum aut ad traductionem nostram excogitatarum comprendere. Quod si facere voluero, non erit epistula, sed liber. Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere

v2.p.286
non delectari. Pudet in aciem descendere pro dis hominibusque susceptam subula armatum.